Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit; nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque satisfacit, et quidem locis pluribus. sed quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus.
Cacher Montrer
Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit.
Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit.
Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit.
[4] Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt contemnere. in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit?
Cacher Montrer
Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit.
Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit.
Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit.
Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii quam utramque Menandri legam? [5] A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit Electram, tamen male conversam Atilii mihi legendam putem, de quo Lucilius: 'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit. rudem enim esse omnino in nostris poetis aut inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt.